- BERENGARIUS
- BERENGARIUStempore Leonis IX. Pontificis A. C. 1049. vir pietate, et eruditione clarns, Andega vensis Ecclesiae Diaconus, qui quum videret Doctores quam plurimos sui temporis ingemi sastu Transubstantiationis fundamenta sternere, quod mentem Augustini, et aliorum veterum non intelligerent, sed sacramentales, et hyperbolicas nonnullas locutiones ad novum sensum inducendum detorquerent, veram sententiam ex Orthodoxo consensu repetitam his corruptelis opposuit, et verbô Dei, restimoniisque veterum Theolog. resellere conatus est, scriptis etiam, et evulgatis libris, ut pii in vera doctrina confirmarentur: Fuit Vir tantae eruditionis, ut venienti Romam Pontifex assurrexerit, ingenii dona se vener ari dictitans. Scripserunt contra cum Adelmannus Leodiensis, et Guido Aretinus. Moxcum, iam plurimae Ecclesiae ei accessissent, in Synodo Vercellis celebrata et alibi damnatus, humavi quiddam passus est, et metu mortis doctrinam suam eiuravit, Sed hinc dimissus contra palinodiam suam scriptum edidit, docens eam sibi per vim exortam, Romanam Eccl. Ecclesinmmalignantium, Concilium vanitatis, Sataenae sedem, etc. esse. Cui iterum se opposuit Lanfrancus Italus, EpiscopusCantuafiensis. Obiit A. C. 1091. aetat. 90. hanferat autem puriorem hanc doctrinam a Ioh. Scoto, seu Erigene praeceptore Caroli Calvi Regis. Sigon. l. 8. ad A. C. 1054. Hospinian. in praef. in librum Concord. Pantal. in Chronol. Eius sententiam plurimi tum tuiti sunt, inprimis in Hibernia, clericus quidam, Bernhardus in vita Mal. Quô tempore, et Fluentinus Praesul Florentinus Antichristum iam natum osse aflerebat: et Romae Arnulphus, quod errores et vitia Cleri insectaretur, combustus est. A. C. 1110. 1118. Platina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.